CERA

CERA
CERA
alter Apum labor, quem ex floribus, sicut ex rore mel, illas conficere, tradit Aristoteles Histor. l. 5. c. 22. Vide quoque Senecam, Ep. 85. Corn. Celsum apud Philargyrum, Alios. Eam colligendi modum hunc refert Plin. Histor. l. 21. c. 14. Cera fit expressis favis, sed ante purificatis aquâ et riduô in tenebris siccatis, quartô di liquatis igni in novo fictili, aquâ favos tegente, tunc sportâ collatis. Rursus in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua, excipiturque aliâ frigidâ. vasis melle circumlitis. Optima, quae Punica vocatur. Proxima- Pontica- Deinde Cretica- post has Corsica, etc. Vide quoque supra, ubi de Apibus. Usus eius multiplex in vita humana. Hinc Cera pro Epistola, Ovidio, l. 1. Art. Amand. v. 438. Olim enim in tabulis scribebaut ceratis, Plin. l. 13. c. 11. Unde apud Iurisconsultos saepius tabulae ceraeque, de ceratis Testatorum tabulis: apud Poetas prima, ima cera et cerae ultimae, pro iisdem sumuntur. Quae scribendi ratio et celerior fuit nostrâ, ut apul Fabium est, l. 10. c. 3. et, ubi quid mutaretur, nullum relinquebat liturae indicium: quippe, uti cuspide graphii sive styli exarabant: ita parte adversâ, quae obtusior erat, quidquid displiceret, inducebant ac complanabant. Praeterea, Cerâ in obsignandis literis et testamentis utebantur. Nempe tabillas chartasve linô obligabant, postea annulô καρακτῆρα imprimebant cerae. Prom Chrysalus, apud Plautum, Bacchidibus Act. 4. sc. 4. v. 64. ad literas scribendas sugnandasque afferri iubet,
------ Stylum, ceram et tabellas, et linum.
Cuius vice cretâ Asiatici utebantur, ut infra videbimus: qui tamen mos in cera cretave signum imprimendi, tarde obtinuit apud plerasque Orientis ipsius gentes; apud Hebraeos vero pervetus fuit. Inter Graecos veteres, Lacones quidem in cera signavêre, sed non annulô, verum θριπηδέςτῳ, sive θριποβρώτῳ, h. e. lignô a vermibus corrosô, etc. Cum autem Veteres in ceram sigillum imprimebant, prius, quod hodieque vulgo fieri solet, salivâ illud madefecerunt, ne cera illi adhaereret. Unde Iuvenal, Sat. 1. v. 68. Gemmam udam dixit. In tabulis vero, quae publici et privati contractus scripturam continebant, peculiaris modus observatus est, quem Paulus, Sentem. l. 5. tit. 25. his verbis describit: Amplissimus ordo decrevit, eas Tabulas adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginus ad mediam
partem perforata triplici linô constringantur, atque impositum supra linum cerae signum imprimatur, ut exteriores scripturae sedem interiori servent. Cuius formae Senatum, sub Nerone, auctorem fuisse, ostendit Sueton. Nerone, c. 17. At literae Principales, eae praesertim, quae pragmaticas sanctiones ad totum Imperium vel posteritatem pertementes, continerent, non linô et cerâ, obligari obsignarique solebant, sed erant, ut hodie loquimur, patentes: in quarum ramen ima parte, fidei causâ, sigillum apponebatur, quod sequiori aevô Bulla dici coepit. Et quidem cum haec quadruplex esset, Aurea, argentea, cerea et plumbea: Cereâ Imperatores utebantur ad matrem, uxorem, filium: ut infra videbimus, ubi de Cerea bulla. Cuius vero coloris cerâ olim hodieque Principes varii utantur in siguando, dicemus ibid. ut et infrâ voce Sigillum. In censendis porco seriptis solebant quoque Critici olim ceris annotare signa quaedam iudicii sui, cui cerae admisoebatur μίλτος sive rubrica, aut minium, quô et alia; ad ornatum usi. Cicero ἄνθη, i. e. flores vocat, l. 16. ad Attic. Ep. 11. Democritus vero istis, quae παράδοξα viderentur, vetissima tamen esse didicisset experientiâ, notam e cera annulô suô signatam adfigebat: quae καταπλάσματα dicta esse, ex Hesychio discimus. Ad haec usus cerae in pictura erat. Nam ceram prius tabulae inducebant, eamque discolorem, prout exigeret id, quod in tabella vellent pingere. Ceris dein sic inductis instratisque, eas inurebant ac exaequabant: id, quô ceris pingerent encaustum dicentes, uti artem ipsam Encausticen, qua de re dicemus infra suô locô. Praeterea, ut lignô, ebore, lapide vel metallô; ita ex sola eriam cera vultus totasque imagines efformbant. Ut enim de imagunculis Magicis nil dicam, qualis erat imago, de qua Ovidius, Remedii Amor. l. 2. v. 723.
Si potes; et ceras remove: quid imagine mutâ
Carperis? hôc periit Laodamia modô.
Magnam capiebant olim utilitatem ex ceris Maiorum, qui praeclare praeivissent. Quippe, ut ait Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 3. Effigies Maiorum cum titulis suis iccirco in prima aedium parte poni solent, ut eorum virtutes posteri non solum legerent, sed et imitarentur. Et Plin. l. 35. c. 2. Apud Maiores, imagines hae in atriis erant, quae spectarentur; non signa externorum Artificum, nec era, aut marmora: expressi cerâ vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera; semperque, defunctô aliquô, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, po;ulus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas; Tablina codicibus implebantur et monumentis rerum in Magistratu gestarum, etc. Primus autem cereae imaginis auctor Lysistratus traditur eidem, l. 35. c. 12. Hominis imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit, ceraque in eam formam gypsi infusâ emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi. Alia ut cerae commoda persequamur, magnus eius in fugandis tencbris usus, de quo infra in voce Cereus. Etiam, in rebus glutini in morem iungendis. Sic enim primum fistulas fecêre, pluribus cicutis cetâ iunctis: martialis, l. 14. Epigr. 63.
Quid me compactum ceris et arundine rides:
Quae primum exstructa est sistula, talus erat.
Vide Ovidium, Daedali alas cum fistula istiusmodi graphice conferentem, Met. l. 8. Fab. 3. Iidem cerâ oblinebant dolia ac naves; illa, ne liquorem transinitterant, has, ne aquas admitterent. De doliis insignem locum habes, apud Columellam, l. 12. c. 30. De navibus, Ovid. Met. l. 11. Fab. 10. v. 514.
------ ------ Spoliataque tegmine cerae.
Rima patet.
Non solâ tamen cerâ ad hanc rem usos fuisse, sed et pice, Lucanus innuit, incendium classis describens, l. 3. v. 683.
------ Faciles praebere alimenta carinae
Nunc pice, nunc liquidâ rapuêre incendia cerâ.
Pocula quoque cerâ oblinebant. Theocritus, Idyll. 1.
Καὶ βαθὺ κιςςύβιον κεκλυσμένον ἅδεϊ καρῷ,
Et profundum poculum oblitum dulci cerâ.
Ubi Vir eruditus quidem censet, κεκλυςμένον hîc idem esse ac κεκηρογραφημένον, sed preriosiora fuisse vasa ceris picta, quam ut ea rustici in Sicilia, idque Theocriti aetate, haberent, certum est. Quare sic potius statuit Vossius, pocula quidem aerea stannô; fictilia vero κώνῳ, sive pice liquefactâ, obduei consuevisse, ne tempore aestivô liquor exsudaret; aut vasa aeruginis virus contraherent. Quae utraque ratio locum habuit, in vasis cerâ illitis: ut enim pix, sic cera, exsudationem impedit; atque ut stannum, sic cera dulcis saporem facit gratiorem et aeruginis vitus coercer. Vasa aurem cerâ illita, κηρωτὰ; ut illa pice obducta, πιςςωτὰ καὶ κωνιςτὰ, ac stmmô incrustata, κεκαςςιτερωμένα dicta sunt, ut videre est apud Casaubonum in Athen. Animadvers. l. 1. c. 6. Gerh. Ioh. Voss. de erig. et progressis Idoloatriae. l. 4. c. 91. 92. Vide quoque infra ubi de Inceramentis navium. Ulterius cerâ cadavera, non minus, ac melle, condiri consuevisse, discimus ex Herodoto, qui l. 4. Scythas Regis sui mortui corpus κατακεκηρωμένον per totam Scythiam circumtulisse, antequam terrâ conderent, refert. Idem, l. 1. de Persis, κατακηρώςαντες, inquit, τὸν νεκρὸν γῆ κρύπτουςι, inceratum cadaver terrâ condunt. Unde Cicero Tuscul. l. 1. Persae iam cerâ circumlitos condiunt, ut quam maxime permaneant cerpora. Et Strabo, l. 15. de iisdem, θάπτουςι δὲ κηρῷ περιπλάςςοντες τὰ σώματα. Hinc Mumiae vox notissima; ex num, quo Persae ceram et Arabes πρόπολιν nominant, deducta videtur. Vide infra Mum. Etiam in fuco cerae aliquis fuit usus, Sam. Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 4. c. 12. Sed et Cera, in multis unguentis intrabat. Unde in Foliati compositione Aetius, κηροῦ inquit, λίτραν μίαν, Cerae libram unam. Et Spicati, Κηροῦ λευκοὺ τὸ αρκοῦν, ὥςτε ςύςταςιν ὑγροτέραν ἔχειν, Cerae
quantum sufficit, ut ne spissius sit iustô unguentum: quantum non prohibeat liquidius esse. Quae duo genera unguenti multo in usu suâre apud Romanos. Eadem in confectione Oenanthii locum habuit. Et in genere unguenta, in quibus plus cerae, quam croci esset (namque et hoc saepissime adhibebatur) velut minus luxuriosa minusque delicata Cicero probâsse legitur, apud Plinium, laudatum Salmasio ad Solinum, p. 1063. Vide et infra, voce Malthare, etc. Uti autem apud nos Apes, sic apud Sinenses in provinc. Huquang, alba cera, in agro urbis Tegan, a vermiculis eô fere artificiô elaboratur, quô Apes favos suos struunt. Sunt autem hi favi multo minores et candidissimi: e quibus collectis candelas, ut ex communi nostrate cera conficiunt incolae, at longe magis albas, a Magnatibus, quod maiori constent pretiô, fere tantum adhiberi solitas. Nam praeter candorem, odorem etiam suavem exhalant, cum uruntur, nihilque sordibus inficiunt aut foedant, licet in vestes incidant guttae liquefactae; lumen insuper clarissimum maximeque temperatum reddunt. Cuiusinodi cera
etiam in regione Pinglo provinc. Quansi invenitur, Auctor Anonymus, Sinae et Europae c. 38.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cera — Saltar a navegación, búsqueda Vela de cera Para otros usos de este término, véase Cera (desambiguación). Las ceras son ésteres de los ácidos grasos con alcoholes de peso molecula …   Wikipedia Español

  • cera — (De lat. cera). 1. f. Sustancia sólida, blanda, amarillenta y fundible que segregan las abejas para formar las celdillas de los panales y que se emplea principalmente para hacer velas. También la fabrican algunos otros insectos. 2. Sustancia… …   Diccionario de la lengua española

  • cera — sustantivo femenino 1. (no contable) Sustancia sólida de color amarillo que segregan las abejas para construir las celdillas de los panales o algunos insectos: cera blanca, cera amarilla, cera refinada, museo de cera, figura de cera. 2. (no… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • cera (1) — {{hw}}{{cera (1)}{{/hw}}s. f. 1 Sostanza di origine vegetale o animale, simile ai grassi | Miscela di esteri di acidi grassi superiori con alcoli | Cera d api, quella che costituisce le celle esagonali dei favi degli alveari, usata spec. per… …   Enciclopedia di italiano

  • cera — I {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż Ia, CMc. cerze, blm {{/stl 8}}{{stl 7}} wygląd, właściwości skóry twarzy : {{/stl 7}}{{stl 10}}Cera blada, rumiana, śniada, ziemista, ładna, brzydka, normalna, sucha, tłusta, wrażliwa. Krem do cery tłustej, suchej.… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Cera — or CERA may refer to: People Michael Cera (born 1988), Canadian actor Pierluigi Cera (born 1941), Italian footballer Cera (The Land Before Time), a character from The Land Before Time animated film series Other California Educational Research… …   Wikipedia

  • cera — sustancia plástica con la que algunos insectos como las abejas fabrican sus nidos. Se utiliza para la fabricación de unguentos y cremas. Algunas plantas fabrican ceras vegetales, cuya composición es parecida a la de las grasas. Diccionario… …   Diccionario médico

  • cera — cera, dar cera expr. golpear. ❙ «Dar cera: golpear.» JMO. ❙ «Dar cera: golpear, propinar patadas.» JV. ❙ «Dar cera. Maltratar, golpear.» Ra. ❙ ▄▀ «En este colegio es al contrario: los alumnos son los que dan cera a los profesores; ya tenemos uno… …   Diccionario del Argot "El Sohez"

  • Cera — ist der Nachname von: Michael Cera (* 1988), ein kanadischer Schauspieler Pierluigi Cera (* 1941), ein ehemaliger italienischer Fußballspieler CERA ist die Abkürzung von: Cortical Evoked Response Audiometry, einem Verfahren in der objektiven… …   Deutsch Wikipedia

  • cera — |ê| s. f. 1. Substância que constitui os favos da colmeia. 2. Substância vegetal semelhante à cera das abelhas. 3. Velas de cera. 4. Cerume. 5.  [Figurado] Pessoa dócil. 6.  [Brasil, Informal] Demora na execução de algo. 7.  [Brasil, Informal]… …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”